MEDICINAE origo

MEDICINAE origo
MEDICINAE origo
ab experientia; experientiae occasio a necessitate est. Incrementa dedit consuetudo, quâ antiquis temporibus aegri solebant in via exponi, quo rogarent transeuntes, eôdemne morbô laborâssent, et quô pactô essent restituti. Artem postea auxit, quum a morbo liberati, quomodo sanati forent, conscribere ac dein ad Sacerdotes deferre inciperent, ut in templi sacrario remedia deponerentur: quod Aegyptiis in more fuisse, testis est Plin. l. 29. c. 1. et Galenus de Composit. Medic. l. 5. Nec structurâ magis, quam remediorum istiusmodi praestantium copiâ, celebrius fuit templum Ephesinum: ut de aliis nil dicam, contentus attulisse hac de reillustrem Plinii locum l. 29. c. 1. Clara (Medicina) Troianis temporibus, quibus Fama certior, vulnerum tamen duntaxat remediis. Sequentia eius in nocte densissimâ latuêre usque ad Peloponnesiacum bellum: tunc eam revocavit in lucem Hippocrates genitus in insula Coo, inprimis clara ac validâ et Aesculapio dicatâ. Is, cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo eius Dei, quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur, atque iam templô crematô instituisse Medicinam hanc, quae Clinice vocatur. Quod ergo Poetae apollinem aiunt Medicinae inventorem, Solem intelligunt, a quo herbarum vires, quibus Medicinae constat: Nec alius videtur Paeon, qui sic ὑπὸ τοῦ παίειν, h. e. θεραπεύειν mederi, curare dictus est. Quod vero Aeschylus Prometheo, alii Aegyptiorum Hermae sive Mercurio, nonnulli Isidi, inventi huius gloriam eunt adseriptum, inde est, quod antiquissimis temporibus Aegyptiis haec Ars nota fuit. Namque Athothis, secundus Rex primae Dynastiae Thinitarum et Tosorthros, tertiae Dynastiae Memphitarum Rex itidem secundus, Medici insignes iam fuisse leguntur. Ab Aegyptiis ad Graecos Artis notitia pervenit, inter quos, in Arte Chirurgica, a qua Mcdicma coepit, primus ex Homero celebratur Chiron Thessalus, panaceae inventor, et Achillis atque Aesculapii Praceptor. Quem qua serie reliqui secuti sint, et quibus incrementis Medicina surrexerit, accurate exsequitur Gehr. Ioh. Voss. de Philosophia capp. 8. 9. 10. 11. 12. 13. et 14. Equo saltem haec addam, primum praecepta medendi clarissime tradidisse, Hippocratem, teste Plinio l. 26. c. 2. atque in Artis formam sic redegisse: cui supremum postea addidit fastigium Claudius Galenus, qui sub Severo Imperatore Vixit. Vide Cardanum quoque Subtilit. l. 16. et supra, in voce Medici, item Curiosorum Collegium; nec non infra voce Physica: Ubi de more Medicinam somnô petendi Petronio indigitato hîc passim, inprimis verbo Dormio: nobile exemplum habes apud Suetonium Vespasiano c. 7. plura apud Ianum Wowerium ad Petronium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Friedrich Hoffmann — (* 19. Februar 1660 in Halle (Saale); † 12. November 1742 ebenda) war ein deutscher Mediziner. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • COQUI ac Offarii — magni apud Romanos, sequiori aevô, habiti sunt. Plin. l. 9. c. 17. extr. At nunc Coci triumphorum pretiis parantur, et Cocorum prsces: nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum Domini mergit. Et Val. Max. l. 9. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUCLEUS — Scriptorierudito l. 2. Contra Iovinianum, memoratus, his verbis: Raro ieiunate, crebrius nubite. Nen enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum et carnes et Nucleum sumpseritis, viribus opus est ad libidinem: quid sibi velit, non satis se …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”